
Templarii erant magnus ordo in Ecclesia et erant milites strenui Beatae Mariae; et destructus fuit ille ordo tempore Clementis papae ad provocationem regio Franciae.
Et sicut audivi ab uno, qui fuit examinator causae et testium, destructus fuit contra justitiam; et mihi dixit, quod ipse Clemens protulit hoc: “Et si non per viam justitiae potest destrui, destruatur tamen per viam expedientiae, ne scandalizetur charus filius noster, rex Franciae”.
Alberico da Rosciate